Studi di storia

20 febbraio 1387
IR

Il Senato definisce il sistema di gestione dell’arsenale di Candia che appare inadeguata. Il duca [duca di Candia], insieme ai funzionari che lo affiancano (consiglieri di Candia e sapientes) debbano eleggere un deputato all’armamento che insieme all’ammiraglio [ammiraglio di Candia] si occupi della gestione dell’arsenale tenendone accurata registrazione della quale dovrà rendere conto il duca di Candia al suo ritorno a Venezia.

Misti Registri, reg. 40, c. 62v. (c. 65v), 25 febbraio 1387 (m.v. 1386), (Noiret 1892, 14).

MCCCLXXXVI indictione decima die vigesimo februarii. Capta.

Quia res nostri arsenatus Candide sunt male custodite et regulate cum maximo danno nostri comunis et utile est superinde providere de remedio opportuno. Cum autem in Candida sit unus deputatus pro armamento Candide [deputato all’armamento di Candia], habens de salario yperperos CXL annuatim qui habet modicum agere pro illo armamento. Vadit pars quod Dominus, consiliarij, capita et sapientes consilii ac sapientes Crete debeant eligere unam personam sufficientem quae habeat de salario annuatim yperperos ducenta et deputetur ad armamentum Candide. Insuper debeat dictus eligendus habere mentem et custodiam ad omnes res arsenatus nostri Candide simul cum admirato nostro. Deinde qui admiratus et officialis eligendus debeant habere duos quaternos ita quod penite [interamente] omnes res arsenatus custodiantur et teneantur per contum per admiratum et officiales predictum. Et quando laborabitur aliqua res comunis quae spectet ad arsenatum nostrum, debeat dictus officialis solicitare dicta laboreria ita quod saltem duabus vicibus in die, ipse vadat et solicitet et notet magistrantias et omnia alia opportuna pro comodo et bono nostri comunis. Insuper teneatur dictus officialis et admiratus saltem semel in mense ire et ostendere rationes suas, camerarijs nostris Crete, qui teneantur et debeant ordinate tenere contum de omnibus rebus dicti arsenatus. Ducha autem et consiliarij nostri Crete debeant regulare et providere ita quod omnes res illius arsenatus vadant cum bono ordine. Et non possit ille officialis facere nec fieri facere mercationes de aliqua re de qua possit uti in arsenatu et armamento nostro predicto.

Item ordinetur quod post adventum duche nostri Crete Venetiis, teneatur infra tres menses venire ad consilium rogatorum et dicere qualiter se gesserunt admiratus et officialis predicti. In quo consilio debeant probari dictus admiratus et officialis ita quod uterque ipsorum probetur in duobus annis una vice in dicto consilio. Possint etiam consiliarij similiter qui venerint de Creta simul cum ducha venire ad illud consilium et dicere de portamento predictorum. Et si predicti admiratus et officialis nostri non transirent medietatem consilii habeant per cadutis et fiant alij loco eorum seu alterius eorum.