Studi di storia

4 novembre 1469
IR

Costruzione di un rivellino (revellinum) alla porta maggiore di Candia [Heraklion, porta urbana] e di una torre sull’angolo del monastero di San Francesco [Heraklion, monastero di San Francesco] che minaccia rovina. Architetto dei lavori è Giovanni d’Olanda con un salario annuale di 100 ducati, alloggio e 3 misure di frumento al mese.1

Mar Registri, reg. 9, 1469-1473, f. 22r (Noiret 1892, 507).

Principalis porta civitatis nostre Candide est adeo debilis ut debilior esse non posset. Ideo pro tutella eidem civitatis opus est ad portam ipsam construi facere unum revellinum. Item instaurari oportet quedam turris super angulum monasterii Sancti Francisci que minatur ruinam que tam necessaria opera fieri non possunt cum non habeatur persona idonea et sufficiens. Et qui pro vitanda impensa superiore tempore cassus fuit quidam magister Iohannes de Ullanda qui pro architecto multo tempore in ea civitate nostra optime inservivit et multa pulcra opera fecit et sine nimia impensa quam unus alius architectus habebat ducatum CL hic autem non insufficientior illo ducatos C solum habebat.

Vadit pars quod idem magister Johannes de Ullanda reconducatur cum salario ducatorum centum in anno et mensuris tribus frumenti singulo mense et ulterius habeat unam domum pro habitatione sua sicuti antea habebat, ut hec duo tam necessaria opera et alia que necessaria erunt fieri quearit pro defensione et conservatione eidem civitatis nostre que a nostro dominio pro illi pondere maximi sane fieri debet.

De parte 86; de non 17; non sinceri 8.

Exportentur lapides ex loco Tigani sicuti prius pro minore impensa.

  1. Su Giovanni d’Olanda, si veda Concina 2013, 75, 82.