Studi di storia

26 marzo 1479
IR

Si decreta l’invio a Creta di materiali per l’armamento delle gale (alberi, remi etc.).

Mar Registri, reg. 11, c.17r (pubblicato in Noiret 1892, 544).

Capta. — Deliberatum fuit per antea, in hoc consilio, mitti Cretam arboras 8 et totidem antenas galearum subtilium, 1000 remos, IIIm tabulas, C claves abietis et 10 bordonales. Et quum, si pro vectione dictarum rerum nabulizarentur aliqua navis seu alii marani, majoris precii esset nabulum quara res predicte valerent, propterea providendum est.— Vadit pars, quod quelibet navis nostra et maranum a butis CCC infra, que itura est Cretam, obligata sit accipere super ea remos C, et tabulas CC, et claves abieis IIIc, supra remos CLa et tabulas IIIc, habendo de nabulo a nostro dominio ducatos 2 pro quolibet C remorum, et ducatum I cum dimidio pro quolibet C tabularum. Et teneantur patroni nostri Arsenatus [patroni e provveditori all’Arsenale di Venezia] res suprascriptas super dictis navibus onerari facere. Quibus patronis sit commissa executio hujus nostri ordinis, committaturque scribis arsenatus, quod, sub pena ducatorum C, non faciant bulletinum alicui navi, pro discessu suo, nisi prius super ipsa navi onuste fuerint res predicte.