18 novembre 1424
IR
Destinati 650 ducati per acquisto di materiali necessari all’arsenale di Candia e al porto di Rethymno [Rethymno, porto].
Misti Registri, reg. 55, f. 69 (Noiret 1892, 303).
Cum regimen nostrum Crete significaverit multas res esse necessarias pro arsenatu et armamento galearum (?) Crete quas res petebat de hinc provideri. Et ulterius rector noster Rethimi [rettore di Retimo] petebat aliquas res sibi admodum necessarias pro portu Rethimi. Vadit pars quod pro emendo illas res que erunt necessarie pro dictis duobus locis expendi possit usque ducatos sexcentosquiquaginta de quibus denariis accipi debeat ad cambium ducatos quadringenti octuaginta qui mitti debeant in Candida et Rethimum [Rethymno] ad solvendum de pecunia nostra […] et reliquum solvatur de hinc de denariis qui sunt in manibus viri nobilis ser Orsati Iustiniano [Orsato Giustinian] qui sunt ducatos centum septuaginta et de ratione nostri communis.
De parte alis; de non 1; non sinceri 1.